Latin Texts and Resources


Latin Liturgical Texts

With the growth of the Church and the spread of monasticism, formalized forms of worship began to develop. Two types of communal worship were used, and still are used :
One, centered on Communion, the Lord's Supper, or the Mass has become the principal Sunday Service in liturgical Churches
Parts of the Mass are the same every week, and are said or sung by the whole congregation. These parts are usually the parts that have been set to music by many composers.

Another form of worship service is that used several time a day in monasteries and convents, where the community gathers to read Scripture and to pray. This form is sometimes called the "Liturgy of the Hours" because the community gathers for worship at particular hours of the day.


Texts from the Latin Mass

The Gloria :

Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te. Adoramus te. Glorificamus te.
Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus, Rex cælestis:
Deus, Pater omnipotens.
Domine Fili unigenite, Jesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
Qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi: suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris: miserere nobis.
Quoniam tu solus sanctus.
Tu solus Dominus.
Tu solus altissimus.
Jesu Christe. Cum Sancto Spiritu: in gloria Dei Patris. Amen.


Greetings :

Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.


The Agnus Dei

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
      parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
      exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
      miserere nobis.


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
      miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
      miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
      dona nobis pacem.


The Sanctus :

Et ideo cum Angelis et Archangelis,
cum Thronis ac Dominationibus,
omni militia coelstis exercitus,
hymnum gloriae tuae canimus,
sine fine dicentes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dominus Deus Sabaoth
Pleni sunt coeli et terra gloria tua
Hosanna in excelsis

Benedictus, qui venit in nomine Domini
Hosanna in excelsis


Benedictio Dei atris omnipotentis et Filii et Spiritus Sancti;
descendit super hanc hostiam tibi Deo Patri offerendam. Amen

Adjutorium nostrum in nomine Domini
Qui fecit celum et terram
Sit nomen Domini benedictum
Ex hoc nunc et usque in seculum


Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi:
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum:
sed dic tantum verbo,
et sanabitur anima mea.

Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam tuam in vitam aeternam. Amen.


Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
Et salutare tuum da nobis
Domine, exaudi orationem meam.
Et clamor meus ad te veniat.
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Exaudi nos, Domine, sanctae Pater, omnipotens aeterne Deus
et mittere digneris sanctum Angelum tuum de caelis,
qui custdiat, foveat, protegat, vistet, atque defendat
omnes habitantes in hoc habitaculo.
Per Christum Dominum nostrum. Amen


Domine Jesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis:
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis:
ne respicias peccata mea, sed fidem ecclesiae tuae;
eamque secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris.
Qui vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.


The Dismissal :

Agnus Dei qui tollis peccata mundi
dona nobis pacem

Dominus vobiscum
Et cum spiritu tuo
Ite Missa est
Benedicamus Domino


Texts from Liturgies of the Hours

Te Deum :
NOTE - when speaking of this in English, please pronounce it correctly : "Tay Day-um" (not "tedium" :-)

Te Deum laudamus te dominum confitemur
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur
Tibi omnes angeli
Tibi caeli et universae potestates
Tibi cherubim et seraphim
      incessabili voce proclamant
          Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth
          Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae
Te gloriosus apostolorum chorus
Te prophetarum laudabilis numerus
Te martyrum candidatus laudat exercitus
Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia
Patrem inmense maiestatis
Venerandum tuum verum unicum Filium
Sanctum quoque paraclytum Spiritum

Tu rex gloriae Christe
Tu Patris sempiternus es Filius
Tu ad liberandum suscepisti hominem non horruisti virginis uterum
Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum
Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris
Iudex crederis esse venturus
Te ergo quaesumus tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti
Aeterna fac cum sanctis tuis gloria munerari
Salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditati tuae
Et rege eos et extolle illos usque in aeternum
Per singulos dies benedicimus te
Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi
Dignare Domine Die isto, sine peccato nos custodire
Miserere nostri Domine miserere nostri
Fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
In te Domine speravi non confundar in aeternum.


The Magnificat :
An adaptation of Luke 1:46-55

Magnificat anima mea Dominum.
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suæ:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio
et nunc et semper
et in sæcula sæculorum. Amen.

Copyright © 1999 Shirley J. Rollinson, all Rights Reserved

Dr. Rollinson

ENMU Station 19
Portales, NM 88130

Last Updated : November 15, 2010

Valid XHTML 1.0 Transitional   Valid CSS!