Latin Hymns


Many of the most popular Latin hymns and carols are associated either with Christmas or with Easter - times when the feudal peasants could relate to the festivals of the Church Year.

They are arranged here in rough chronological order.


Gloria, laus et honor (Hymnus in die ramorum) :
St. Theodulph, Bishop of Orleans, ca. 820

      Gloria, laus et honor
      tibi sit, rex Christe redemptor
      cui puerile decus
      prompsit Hosanna pium.
Israel tu rex, Davidis et inclyta proles,
nomine qui in Domini, rex benedicte, venis.
      Gloria, laus et honor . . .

coetus in excelsis te laudat caelicus omnis
et mortalis homo, cuncta creata simul.
      Gloria, laus et honor . . .

plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit:
cum prece, voto, hymnis adsumus ecce tibi.
      Gloria, laus et honor . . .

hi tibi passuro solvebant munia laudis;
nos tibi regnati pangimus ecce melos.
      Gloria, laus et honor . . .

hi placuere tibi; placeat devotio nostra,
rex pie, rex clemens, cui bona cuncta placent.
      Gloria, laus et honor . . .

gloria, laus et honor tibi sit, rex Christe redemptor,
cui puerile decus prompsit Hosanna pium.
      Gloria, laus et honor . . .


Veni, veni, Emmanuel :
9th century

veni, veni, Emmanuel;
captivum solve Israel
qui gemit in exilio
privatus Dei Filio.
gaude, gaude; Emmanuel nascetur pro te, Israel.

veni, O Jesse Virgula,
ex hostis tuos ungula,
de specu tuos tartari
educ et antro barathri.
gaude, gaude; Emmanuel nascetur pro te, Israel.

veni, veni, O Oriens;
solare nos adveniens;
noctis depelle nebulas
dirasque noctis tenebras.
gaude, gaude; Emmanuel nascetur pro te, Israel.

veni, Clavis Davidica;
regna reclude caelica;
fac iter tutum superum,
et claude vias inferum.
gaude, gaude, Emmanuel nascetur pro te, Israel.

veni, veni, Adonai,
qui populo in Sinai
legem dedisti vertice
in maiestate gloriae.
gaude, gaude, Emmanuel nascetur pro te, Israel.


Angelus ad virginem :
in the Dublin Troper ca. 1360. Mentioned by Chaucer in the "Milleres Tale"

Angelus ad virginem
subintrans in conclave,
virginis formidinem
demulcens, inquit, 'Ave!
Ave, regina virginum;
coeli terraeque Dominum
      concipies
      et paries
      intacta
            salutem hominem;
            tu porta coeli facta,
            medula criminum.'

'quomodo conciperem
quae virum non cognovi?
qualiter infringerem
quod firma mente vovi?'
'Spiritus Sancti gratia
perficiet haec omnia;
      ne timeas,
      sed gaudeas,
      secura
            quod castimonia
            manebit in te pura
            Dei potentia.'

ad haec virgo nobilis
respondens inquit ei:
'Ancilla sum humilis
omnipotentis Dei.
tibi coelesti nuntio,
tanti secreti conscio,
      consentiens,
      et cupiens
      videre
            factum quod audio;
            parata sum parere,
            Dei consilio.'

eia mater Domini,
quae pacem reddidisti
angelis et homini,
cum Christum genuisti;
tuum exora filium
ut se nobis propitium
      exhibeat,
      et deleat
      peccata:
            praestans auxilium
            vita frui beata
            post hoc exsilium.


Quem pastores :
14th century, or 1410 ?

Quem pastores laudavere,
quibus angeli dixere,
absit vobis iam timere,
natus est rex gloriae.

ad quem magi ambulabant,
aurum, thus, myrrham portabant,
immolabant haec sincere
nato regi gloriae.

Christo regi, Deo nato,
per Mariam nobis dato,
merito resonet vere
laus, honor et gloria.


Personent hodie :
14th century

personent hodie
voces puerulae,
laudantes iucunde
qui nobis est natus,
summo Deo datus,
et de virgineo ventre procreatus.

in mundo nascitur,
pannis involvitur
praesepi ponitur
stabulo brutorum,
rector supernorum.
perdidit spolia princeps infernorum.

magi tres venerunt,
parvulum inquirunt,
parvulum inquirunt,
stellulam sequendo,
ipsum adorando,
aurum, thus, et myrrham ei offerendo.

omnes clericuli,
pariter pueri,
cantent ut angeli:
advenisti mundo,
laudes tibi fundo.
ideo gloria in excelsis Deo.


Puer nobis nascitur :
15th century, Trier

puer nobis nascitur
rector angelorum;
in hoc mundo pascitur
Dominus dominorum.

in praesepe ponitur
sub foeno asinorum.
cognoverunt Dominum
Christum regem coelorum.

hinc Herodes timuit -
magna cum dolore,
et pueros occidit,
infantes cum livore.

qui natus de virgine -
die hodierna
ducat nos cum gratia
ad gaudia superna.

O et A et A et O
cum cantibus in choro,
cum canticis et organo,
benedicamus Domino.


Qui creavit coelum :
Nunnery of St. Mary, Chester, ca. 1425

qui creavit coelum, lully, lully, lu,
nascitur in stabulo, by, by, by, by, by,
rex qui regit seculum, lully, lully, lu.

Joseph emit paniculum, lully, lully, lu,
mater involvit puerum, by, by, by, by, by,
et ponit in praesepio, lully, lully, lu.

inter animalia, lully, lully, lu,
iacent mundi gaudia, by, by, by, by, by,
dulcis super omnia, lully, lully, lu.

lactat mater domini, lully, lully, lu,
osculatur parvulum, by, by, by, by, by,
et adorat dominum, lully, lully, lu.

roga mater domini, lully, lully, lu,
ut det nobis gaudium, by, by, by, by, by,
in perenni gloria, lully, lully, lu.


Adeste, fideles :
John Francis Wade, 1711-1786, published in "Cantus Diversi" 1751

adeste, fideles, laeti, triumphantes,
venite, venite in Bethlehem:
natum videte regem angelorum.
      venite, adoremus Dominum

Deum de Deo, lumen ex lumine,
gestant puellae viscera,
Deum verum, genitum non factum.
      venite, adoremus Dominum

cantet nunc io, chorus angelorum;
cantet nunc aula caelestium:
gloria, gloria in excelsis Deo.
      venite, adoremus Dominum

en grege relicto, humiles ad cunas
vocati pastores approperant:
et nos ovanti gradu festinemus:
      venite, adoremus Dominum

ergo qui natus die hodierna
Jesu, tibi sit gloria:
Patris aeterni verbum caro factum.
      venite, adoremus Dominum


Dormi, Jesu! :
Latin copied by Samuel Taylor Coleridge (1772-1834) from a print in a German village; date uncertain

dormi, Jesu, mater ridet
quae tam dulcem somnum videt,
      dormi, Jesu, blandule.

si non dormis, mater plorat
inter fila cantans orat,
      blande, veni, somnule.


Venite adoremus Dominum :
Traditional Carol, date uncertain

Venite adoremus, Dominum,
venite adoremus, Dominum.

Copyright © 1999 Shirley J. Rollinson, all Rights Reserved

Dr. Rollinson

ENMU Station 19
Portales, NM 88130

Last Updated : December 26, 2010

Valid XHTML 1.0 Transitional   Valid CSS!