Latin Prayers

Pater noster

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum;
adveniat regnum tuum;
fiat voluntas tua,
sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem
Sed libera nos a malo. Amen


Gloria Patri

Gloria Patri et Filio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio,
et nunc et semper
et in saecula saeculorum. Amen.


Ave Maria

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.


The Angelus - Angelus Domini

Angelus Domini nuntiavit Mariae.
Et concepit de Spiritu Sancto.
      Ave, Maria...
Ecce ancilla Domini.
Fiat mihi secundum verbum tuum.
      Ave, Maria...
Et Verbum caro factum est.
Et habitavit in nobis.
      Ave, Maria...
Ora pro nobis, sancta Dei genetrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
      Oremus.
Gratiam tuam, quaesumus,
Domine, mentibus nostris infunde;
ut qui, Angelo nuntiante,
Christi Filii tui incarnationem cognovimus,
per passionem eius et crucem,
ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
      Gloria Patri et Filio et Spirítui Sancto.
      Sicut erat in princípio,
      et nunc et semper
      et in saecula saeculorum. Amen.


Benedictiones Mensae

Ante Prandium

Benedicite.
Oculi omnium in te sperant, Domine,
et tu das illis escam in tempore opportuno.
Aperis tu manum tuam, et imples omne animal in benedictione.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Benedic, Domine, nos et haec tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi.
Per Christum Dominum nostrum.  Amen.
Iube, domne, benedicere.
Mensae caelestis participes faciat nos Rex aeternae gloriae.  Amen.


Post Prandium

Tu autem, Domine, miserere nobis.
Deo gratias.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua.
Et sancti tui benedicant tibi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Agimus tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis:
Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Laudate Dominum, omnes gentes,
laudate eum, omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in aeternum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Dispersit, dedit pauperibus.
Iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Benedicam Dominum in omni tempore.
Semper laus eius in ore meo.
In Domino laudabitur anima mea.
Audiant mansueti, et laetentur.
Magnificate Dominum mecum.
Et exaltemus nomen eius in idipsum.
Sit nomen Domini benedictum.
Ex hoc nunc et usque in saeculum.
Retribuere, dignare, Domine, omnibus,
nobis bona facientibus propter nomen tuum, vitam aeternam. Amen.
Benedicamus Domino.
Deo gratias.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.
Deus det nobis suam pacem. Amen.


Ante Coenam :

Benedicite.
Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum:
vivant corda eorum in saeculum saeculi.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Benedic, Domine, nos et haec tua dona, quae de tua largitate sumus sumpturi.
Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Iube, domine, benedicere.
Ad caenam vitae aeternae perducat nos Rex ternae gloriae. Amen.


In Fine Coenae :

Tu autem, Domine, miserere nobis.
Deo gratias.
Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.
Escam dedit timentibus se.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Benedictus Deus in donis suis, et sanctus in omnibus operibus suis,
qui vivat et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in aeternum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Dispersit, dedit pauperibus.
Iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Benedicam Dominum in omni tempore.
Semper laus eius in ore meo.
In Domino laudabitur anima mea.
Audiant mansueti, et laetentur.
Magnificate Dominum mecum.
Et exaltemus nomen eius in idipsum.
Sit nomen Domini benedictum.
Ex hoc nunc et useque in saeculum.
Retribuere, dignare, Domine, omnibus,
nobis bona facientibus propter nomen tuum, vitam aeternam. Amen.
Benedicamus Domino.
Deo gratias.
Fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.
Tribuat Dominus benefactoribus nostris pro terrenis caelestia,
pro temporalibus sempiterna. Amen.


Part of the Litany of the saints :
Litanies were, and still are, a popular form of prayer. During the Middle Ages many people either could not read or did not have books. The repetitive responses were easy to learn, and enabled everyone to participate in the prayers.

Propitius esto,       parce nobis, Domine.
Propitius esto,       exaudi nos, Domine.
Ab omni malo,       libera nos, Domine.
Ab omni peccato,       libera nos, Domine.
Ab ira tua,       libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte,       libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli,       libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate,       libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis,       libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate,       libera nos, Domine.
A flagello terraemotus,       libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello,       libera nos, Domine.
A morte perpetua,       libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae,       libera nos, Domine.
Per adventum tuum,       libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam,       libera nos, Domine.
Per baptismum et sanctum ieiunium tuum,       libera nos, Domine.
Per crucem et passionem tuam,       libera nos, Domine.
Per mortem et sepulturam tuam,       libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam,       libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam,       libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus sancti Paracliti,       libera nos, Domine.
In die iudicii,       libera nos, Domine.

Peccatores,       te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas,       te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas,       te rogamus, audi nos.

Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris,       te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris,       te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris,       te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris,       te rogamus, audi nos.
Ut Regibus et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris,       te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris,       te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris,       te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas,       te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas,       te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum, et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias,       te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare et conservare digneris,       te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris,       te rogamus, audi nos.
Ut nos exaudire digneris, Fili Dei,       te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,       parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,       exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,       miserere nobis.


Requiem Aeternam

Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Requiescant in pace. Amen.


At the Sign of the Cross - Signum Crucis :

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Copyright © 1999 Shirley J. Rollinson, all Rights Reserved

Dr. Rollinson

Portales, NM 88130

Last Updated : November 15, 2010

Valid XHTML 1.0 Transitional   Valid CSS!